

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 4: Versus 47
Et rogabat.Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quae ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et praesens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur:Nisi signa et prodigia,etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit:Dic verbo et sanabitur puermeus[Matth. 8.]; unde:Non inveni tantam fidem in Israel.Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur:Nisi signa et prodigia.Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.